- Me to David Bawden and to Fr Francis Dominic
- 25 Janvier 11:02
- [Intro]
- 25 Janvier 11:02
- Domnum Ioannem Clementem Colson sacerdotem repperi anno millesimo nongentesimo trigesimo octavo (1938) ordinatum, ideo revera sacerdotem et hoc dioeceseos Sancti Deodati, triginta annos post ordinationem scripsisse librum francogallice intitulatum L'Énigme du disciple que Jésus aimait hoc est aenigma de discipulo quem dilexit Jesus. Hic liber autem anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo (1968) recepit ly nihil obstat et ly imprimatur, hoc ab episcopali vicario Aemilio Berrar (eodem anno ac domni Colson ordinationis ordinatus) et illud ab Andrea Guitton, superiori provinciali Sacratissmi Sacramenti Congregationis quam fundavit Petrus Julians Eymard. Sequenti anno liber publicatus est editoribus Beauchesne et ses Fils, Paris, Rue de Rennes, 117.
De huius libri contenta habeo aliquot dubia. Item et de aliqua correlativa ad ea contenta.
- Primum dubium est,
- utrum licite iudicaverit de decisione pontificalis commissionis biblicae anno millesimo nongentesimo septimo magis importare evangelium quartum esse de fideli teste et minus eum esse examussim filium Zebedaei. Ita ut licite potuit eum iudicare alium quam filium Zebedaei, eo autem pacto ut hoc et de traditione firmaret, non solum de biblicis argumentis.
- Secundum dubium est,
- utrum dici possit Sanctum Irenaeum malum interpretasse Sanctum Papiam quem puer vidit, de duobus vel unum Ioannem et de quemnam Ioannem Papias audiverit.
[dicere debui, sanctum Polycarpum, quem puer vidit]
- Tertium dubium est,
- utrum Papias distinguit filium Zebedaei de altero Ioanni, eum autem presbyterum et - dictis Polycratis et Epiphanii - forsan et sacerdotem Aaronicum fuisse.
- Quartum dubium est,
- utrum filii Zebedaei ambo martyrio mortui sint, hoc autem non dubitari iudico possim, respectu dictis de "eodem calice" et de "eodem baptismate", necnon diversis veteris martyrologiis quae Ioannem et Iacobum martyres enumerant, quamvis non romano quod extat.
- Quintum dubium est,
- utrum discipulus quem amabat Iesus potuerit esse hospes, ille cuius in domo cena habita est magis quam filius Zebedaei. Hic ideo erit qui cum Maria iuxta crucem aderat, filius Zebedaei autem fugam petiit cum omnibus praeter Petrum, hic qui cum Petro vidit sepulcrum sine Jesu mortuo et qui credidit resurrectionem.
- Sextum dubium est,
- utrum temporalis sit inversio inter capita vigesimum et vigesimum unum, hoc ultimum more appendicis adiectum, et quod primam visionem omnium apostolorum de resurrecto Jesu narrat, et quae narratur ubi Jesus dat decem sed nondum Thomae potestatem absolvendi esse octavam dominicae resurrectionis, vel et post octavam, solum cavendum ut sit dominica die.
- Sep[t]imum dubium est,
- utrum licite poni potest Domitianum duo homines coxisse, primum filium Zebedaei in aqua, deinde discipulum quem amabat Jesus in oleo, eum iudicans esse eundem et velle eum penitius coquere, et discipulus quem amabat Jesus non mortuus esse de oleo.
- Octavum dubium est,
- utrum dato quod filius Zebedaei iam martyro mortuus sit, esse discipulus quem Jesus amabat qui in Patmo exul apocalypsim recepit. Et de quo, per Papiam, habuit Irenaeus quod numerus bestiae est revera sexcenti sexaginta sex et non alius numerus.
- Nonum dubium est,
- utrum apocalypsis est examussim eadem lingua ac loquutus est discipulus quem Jesus amabat, evangelium autem miraculose adaptatum ad auditorum lingua magis graeca et epistula et per secretarios graecos esse scriptas.
- Decimum dubium est,
- utrum ab eo, posito quod sit sacerdos veteris testamenti antequam novi, ecclesia habuit usus omnium librorum septuaginta interpretorum et non solum ea quos habeunt Pharisaei ab Esra, qui exul collegit eos quos in exilio potuit habere et id ante scriptos libros Maccabaeorum.
- Undecimum dubium est,
- utrum examussim quia fuerat sacerdos veteris testamenti ei Jesus dixerit de Iudaica secta vel de parte eius quod non sunt Judaei sicut coelestis Jerusalem interpretat hoc nomen, sed synagoga Satanae.
- Duodecimum dubium est,
- utrum examussim quia erat sacerdos veteris testamenti ei Jesus potuit confidere matrem, de vindicta fratrum ut dicuntur nondum fidelibus protegendam.
- 10 février 15:30
- Tredecimum dubium,
- posito quod discipulus quem amabat Jesus, autor quarti evangelii erat sacerdos aaroniticus antequam discipulus, potuitne esse idem sacerdos antequam se praesentavit leprosus qui factus est purus?
Vel potius, quia leprosus secundum Marcum debuerat praesentari ante principem sacerdotum quisnam adstans ei?
- 13 février 13:09
- Quartumdecimum dubium,
- utrum Domnus Iohannes Colson fidelis erat iuri iurando contra modernismum, viso quod noluit palam infidelis esse erga decisionem Pontificalis Commissionis Biblicae de anno 1907, sed interpretavit, et quia nihil affirmavit de Iohanne Presbytero non filio Zebedaei nisi quod credidit a certis patribus et indirecter et martyrologiis firmatum.
- Francis Maria Dominic
- a quitté la conversation.
- Me to Pope Michael only
- dim/Sun 15:22
- Quintumdecimum dubium,
- utrum ideo Sanctus Ioannes Theologus vidit viginti quatuor seniores, quia Sanctus Ioannes filius Zebedaei, unus ex duodecim, iam martyr erat, an, posito quod idem erat ac ille, potius se ipsum vidit in gloria sua futura?
- David Bawden
- [or Pope Michel]
- a quitté la conversation.
Wednesday 28 February 2018
Dubia directed to Pope Michael and one of his priests
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment